De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  2. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  3. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  4. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  5. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  6. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  7. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  8. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  9. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  10. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  11. e simili causa, concursu natus eodem.
  12. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  13. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  14. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  15. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  16. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  17. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  18. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  19. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  20. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  21. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  22. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  23. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  24. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  25. extructis aliis alias super impete miro.
  26. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  27. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  28. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  29. nubila portabunt venti transversa per auras,
  30. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  31. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  32. in statione locata sepultis undique ventis;
  33. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  34. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  35. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  36. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  37. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  38. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  39. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  40. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  41. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  42. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  43. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  44. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  45. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  46. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  47. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  48. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  49. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  50. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  51. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  52. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  53. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  54. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  55. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  56. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  57. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  58. Quod superest, quali natura praedita constent
  59. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  60. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  61. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  62. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  63. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  64. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  65. constituit natura minutis mobilibusque
  66. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  67. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  68. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  69. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  70. curat item vasis integris vina repente
  71. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  72. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  73. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  74. mobiliter soluens differt primordia vini.
  75. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  76. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  77. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  78. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  79. fiant ut possint ictu discludere turris,
  80. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  81. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  82. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  83. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  84. expediam neque te in promissis plura morabor.
  85. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  86. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  87. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  88. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  89. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  90. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  91. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  92. adeo tetra nimborum nocte coorta
  93. inpendent atrae formidinis ora superne,
  94. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  95. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  96. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  97. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  98. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  99. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  100. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  101. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  102. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  103. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  104. multa forent multis exempto nubila sole;
  105. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  106. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  107. si non extructis foret alte nubibus aether.
  108. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  109. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  110. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  111. semina habere cavas nubes et multa necessest
  112. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  113. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  114. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  115. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  116. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  117. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  118. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  119. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  120. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  121. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  122. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  123. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  124. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  125. opprimere ut caeli videantur templa superne.