De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  2. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  3. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  4. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  5. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  6. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  7. adeo tetra nimborum nocte coorta
  8. inpendent atrae formidinis ora superne,
  9. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  10. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  11. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  12. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  13. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  14. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  15. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  16. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  17. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  18. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  19. multa forent multis exempto nubila sole;
  20. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  21. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  22. si non extructis foret alte nubibus aether.
  23. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  24. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  25. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  26. semina habere cavas nubes et multa necessest
  27. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  28. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  29. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  30. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  31. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  32. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  33. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  34. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  35. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  36. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  37. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  38. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  39. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  40. opprimere ut caeli videantur templa superne.