De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  2. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  3. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  4. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  5. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  6. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  7. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  8. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  9. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  10. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  11. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  12. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  13. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  14. quorum operum causas nulla ratione videre
  15. possunt ac fieri divino numine rentur.
  16. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  17. propterea quia concurrunt sublime volantes
  18. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  19. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  20. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  21. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  22. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  23. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  24. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  25. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  26. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  27. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  28. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  29. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  30. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  31. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  32. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  33. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  34. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  35. verberibus venti versant planguntque per auras.
  36. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  37. frontibus adversis possint quam de latere ire
  38. diverso motu radentes corpora tractim,
  39. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  40. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  41. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  42. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  43. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  44. cum subito validi venti conlecta procella
  45. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  46. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  47. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  48. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  49. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  50. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  51. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  52. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  53. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  54. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  55. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  56. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  57. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  58. perscindat nubem perfringens impete recto;
  59. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  60. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  61. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  62. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  63. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  64. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  65. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  66. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  67. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  68. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  69. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  70. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  71. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  72. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  73. turbine ventorum comburens impete magno;
  74. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  75. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  76. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  77. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  78. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  79. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  80. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  81. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  82. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  83. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  84. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  85. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  86. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  87. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  88. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  89. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  90. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  91. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  92. e simili causa, concursu natus eodem.
  93. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  94. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  95. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  96. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  97. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  98. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  99. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  100. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  101. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  102. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  103. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  104. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  105. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  106. extructis aliis alias super impete miro.
  107. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  108. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  109. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  110. nubila portabunt venti transversa per auras,
  111. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  112. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  113. in statione locata sepultis undique ventis;
  114. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  115. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  116. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  117. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  118. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  119. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  120. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  121. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  122. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  123. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  124. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  125. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  126. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  127. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  128. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  129. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  130. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  131. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  132. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  133. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  134. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;