De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  2. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  3. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  4. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  5. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  6. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  7. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  8. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  9. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  10. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  11. Quod superest, quali natura praedita constent
  12. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  13. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  14. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  15. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  16. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  17. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  18. constituit natura minutis mobilibusque
  19. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  20. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  21. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  22. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  23. curat item vasis integris vina repente
  24. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  25. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  26. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  27. mobiliter soluens differt primordia vini.
  28. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  29. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  30. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  31. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  32. fiant ut possint ictu discludere turris,
  33. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  34. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  35. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  36. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  37. expediam neque te in promissis plura morabor.
  38. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  39. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  40. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  41. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  42. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  43. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  44. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  45. adeo tetra nimborum nocte coorta
  46. inpendent atrae formidinis ora superne,
  47. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  48. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  49. ut picis e caelo demissum flumen, in undas