De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  2. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  3. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  4. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  5. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  6. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  7. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  8. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  9. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  10. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  11. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  12. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  13. e simili causa, concursu natus eodem.
  14. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  15. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  16. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  17. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  18. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  19. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  20. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  21. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  22. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  23. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  24. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  25. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  26. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  27. extructis aliis alias super impete miro.
  28. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  29. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  30. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  31. nubila portabunt venti transversa per auras,
  32. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  33. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  34. in statione locata sepultis undique ventis;
  35. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  36. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  37. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  38. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  39. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  40. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  41. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  42. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  43. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  44. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  45. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  46. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  47. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  48. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  49. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.