De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  2. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  3. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  4. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  5. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  6. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  7. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  8. multa forent multis exempto nubila sole;
  9. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  10. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  11. si non extructis foret alte nubibus aether.
  12. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  13. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  14. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  15. semina habere cavas nubes et multa necessest
  16. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  17. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  18. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  19. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  20. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  21. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  22. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  23. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  24. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  25. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  26. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  27. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  28. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  29. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  30. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  31. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  32. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  33. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  34. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  35. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  36. tantus discidio nubis ventique procella
  37. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  38. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  39. incidit in validam maturo culmine nubem;
  40. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  41. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  42. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  43. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  44. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  45. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  46. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  47. atque alia ex ipso conradens portat
  48. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  49. non alia longe ratione ac plumbea saepe