De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  2. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  3. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  4. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  5. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  6. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  7. delibata deum per te tibi numina sancta
  8. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  9. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  10. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  11. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  12. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  13. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  14. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  15. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  16. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  17. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  18. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  19. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  20. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  21. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  22. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  23. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  24. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  25. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  26. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  27. quorum operum causas nulla ratione videre
  28. possunt ac fieri divino numine rentur.
  29. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  30. propterea quia concurrunt sublime volantes
  31. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  32. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  33. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  34. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  35. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  36. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  37. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  38. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  39. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  40. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  41. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  42. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  43. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  44. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  45. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  46. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  47. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  48. verberibus venti versant planguntque per auras.
  49. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  50. frontibus adversis possint quam de latere ire
  51. diverso motu radentes corpora tractim,
  52. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  53. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  54. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  55. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  56. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  57. cum subito validi venti conlecta procella
  58. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  59. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  60. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  61. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  62. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  63. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  64. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  65. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  66. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  67. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  68. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  69. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  70. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  71. perscindat nubem perfringens impete recto;
  72. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  73. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  74. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  75. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  76. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  77. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  78. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  79. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  80. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  81. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  82. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  83. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  84. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  85. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  86. turbine ventorum comburens impete magno;
  87. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  88. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  89. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  90. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  91. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  92. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  93. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  94. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  95. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  96. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  97. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  98. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  99. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  100. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  101. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  102. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  103. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  104. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  105. e simili causa, concursu natus eodem.
  106. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  107. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  108. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  109. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  110. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  111. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  112. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  113. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  114. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  115. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  116. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  117. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  118. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  119. extructis aliis alias super impete miro.
  120. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  121. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  122. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  123. nubila portabunt venti transversa per auras,
  124. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  125. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  126. in statione locata sepultis undique ventis;
  127. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  128. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  129. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  130. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  131. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  132. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  133. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  134. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  135. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  136. donec divolsa fulserunt nube corusci.