De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  2. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  3. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  4. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  5. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  6. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  7. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  8. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  9. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  10. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  11. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  12. quod fieret naturali varieque volaret
  13. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  14. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  15. et genus humanum frustra plerumque probavit
  16. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  17. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  18. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  19. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  20. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  21. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  22. non radii solis nec lucida tela diei
  23. discutiant, sed naturae species ratioque.
  24. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  25. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  26. esse et nativo consistere corpore caelum,
  27. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  28. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  29. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  30. ---
  31. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  32. currenti spatium praemonstra, callida musa
  33. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  34. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  35. ---
  36. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  37. ---
  38. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  39. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  40. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  41. et faciunt animos humilis formidine divom
  42. depressosque premunt ad terram propterea quod
  43. ignorantia causarum conferre deorum
  44. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  45. quorum operum causas nulla ratione videre
  46. possunt ac fieri divino numine rentur.
  47. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  48. si tamen interea mirantur qua ratione
  49. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  50. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  51. rursus in antiquas referuntur religionis
  52. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  53. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  54. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  55. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  56. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  57. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  58. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  59. delibata deum per te tibi numina sancta
  60. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  61. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  62. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  63. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  64. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  65. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  66. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  67. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  68. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  69. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  70. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  71. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  72. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  73. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  74. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  75. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  76. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  77. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  78. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  79. quorum operum causas nulla ratione videre
  80. possunt ac fieri divino numine rentur.
  81. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  82. propterea quia concurrunt sublime volantes
  83. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  84. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  85. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  86. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  87. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  88. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  89. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  90. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  91. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  92. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  93. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  94. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  95. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  96. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  97. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  98. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  99. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  100. verberibus venti versant planguntque per auras.
  101. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  102. frontibus adversis possint quam de latere ire
  103. diverso motu radentes corpora tractim,
  104. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  105. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  106. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  107. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  108. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  109. cum subito validi venti conlecta procella
  110. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  111. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  112. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  113. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  114. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  115. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  116. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  117. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  118. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  119. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  120. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  121. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  122. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  123. perscindat nubem perfringens impete recto;
  124. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  125. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  126. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  127. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  128. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  129. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  130. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  131. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  132. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  133. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  134. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  135. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  136. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  137. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  138. turbine ventorum comburens impete magno;
  139. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  140. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  141. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  142. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  143. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  144. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  145. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  146. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  147. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  148. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  149. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  150. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  151. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  152. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  153. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  154. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  155. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  156. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  157. e simili causa, concursu natus eodem.
  158. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  159. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  160. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  161. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  162. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  163. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  164. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  165. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  166. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  167. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  168. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  169. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  170. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  171. extructis aliis alias super impete miro.
  172. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  173. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  174. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  175. nubila portabunt venti transversa per auras,
  176. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  177. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  178. in statione locata sepultis undique ventis;
  179. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  180. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  181. cernere, quas venti cum tempestate coorta