De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  2. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  3. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  4. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  5. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  6. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  7. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  8. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  9. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  10. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  11. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  12. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  13. non igitur multis offensibus in remorando
  14. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  15. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  16. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  17. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  18. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  19. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  20. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  21. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  22. et validas auget viris et roborat ictum;
  23. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  24. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  25. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  26. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  27. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  28. incolumisque venit per res atque integra transit
  29. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  30. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  31. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  32. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  33. conferve facit, e parvis quia facta minute
  34. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  35. quae facile insinuantur et insinuata repente
  36. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  37. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  38. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  39. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  40. frigore enim desunt ignes ventique calore
  41. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  42. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  43. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  44. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  45. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  46. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  47. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  48. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  49. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  50. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  51. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  52. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  53. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  54. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  55. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  56. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  57. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  58. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  59. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  60. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  61. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  62. indicia occultae divum perquirere mentis,
  63. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  64. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  65. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  66. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  67. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  68. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  69. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  70. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  71. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  72. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  73. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  74. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  75. turbine caelesti subito correptus et igni?
  76. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  77. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  78. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  79. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  80. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  81. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  82. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  83. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  84. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  85. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  86. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  87. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  88. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  89. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  90. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  91. et simul in multas partis qui credere possis
  92. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  93. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  94. at saepest numero factum fierique necessest,
  95. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  96. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  97. postremo cur sancta deum delubra suasque
  98. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  99. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  100. demit imaginibus violento volnere honorem?
  101. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  102. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  103. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  104. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  105. in mare qua missi veniant ratione superne.
  106. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  107. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  108. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  109. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  110. navigia in summum veniant vexata periclum.
  111. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  112. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  113. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  114. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  115. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  116. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  117. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  118. versabundus enim turbo descendit et illam
  119. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  120. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  121. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  122. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  123. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  124. vertex conradens ex semina nubis
  125. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  126. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  127. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  128. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  129. officere in terris, apparet crebrius idem
  130. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  131. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  132. hoc super in caeli spatio coiere repente
  133. asperiora, modis quae possint indupedita
  134. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  135. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  136. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  137. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  138. usque adeo donec tempestas saeva coortast.