De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  2. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  3. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  4. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  5. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  6. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  7. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  8. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  9. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  10. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  11. extructis aliis alias super impete miro.
  12. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  13. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  14. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  15. nubila portabunt venti transversa per auras,
  16. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  17. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  18. in statione locata sepultis undique ventis;
  19. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  20. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  21. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  22. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  23. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  24. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  25. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  26. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  27. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  28. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  29. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  30. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  31. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  32. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  33. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  34. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  35. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  36. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  37. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  38. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  39. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  40. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  41. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  42. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  43. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  44. Quod superest, quali natura praedita constent
  45. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  46. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  47. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  48. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  49. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  50. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  51. constituit natura minutis mobilibusque
  52. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  53. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  54. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  55. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  56. curat item vasis integris vina repente
  57. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  58. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  59. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  60. mobiliter soluens differt primordia vini.
  61. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  62. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  63. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  64. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  65. fiant ut possint ictu discludere turris,
  66. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  67. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  68. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  69. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  70. expediam neque te in promissis plura morabor.
  71. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  72. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  73. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  74. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  75. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  76. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  77. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  78. adeo tetra nimborum nocte coorta
  79. inpendent atrae formidinis ora superne,
  80. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  81. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  82. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  83. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  84. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  85. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  86. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  87. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  88. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  89. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  90. multa forent multis exempto nubila sole;
  91. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  92. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  93. si non extructis foret alte nubibus aether.
  94. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  95. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  96. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  97. semina habere cavas nubes et multa necessest
  98. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  99. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  100. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  101. semina seque simul cum eo commiscuit igni,