De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  2. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  3. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  4. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  5. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  6. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  7. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  8. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  9. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  10. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  11. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  12. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  13. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  14. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  15. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  16. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  17. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  18. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  19. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  20. quorum operum causas nulla ratione videre
  21. possunt ac fieri divino numine rentur.
  22. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  23. propterea quia concurrunt sublime volantes
  24. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  25. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  26. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  27. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  28. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  29. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  30. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  31. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  32. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  33. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  34. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  35. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  36. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  37. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  38. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  39. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  40. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  41. verberibus venti versant planguntque per auras.
  42. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  43. frontibus adversis possint quam de latere ire
  44. diverso motu radentes corpora tractim,
  45. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  46. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  47. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  48. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  49. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  50. cum subito validi venti conlecta procella
  51. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  52. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  53. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  54. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  55. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  56. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  57. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  58. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  59. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  60. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  61. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  62. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  63. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  64. perscindat nubem perfringens impete recto;
  65. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  66. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  67. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  68. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  69. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  70. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  71. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  72. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  73. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  74. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  75. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  76. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  77. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  78. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  79. turbine ventorum comburens impete magno;
  80. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  81. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  82. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  83. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  84. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  85. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  86. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  87. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  88. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  89. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  90. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  91. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  92. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  93. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  94. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  95. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  96. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  97. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  98. e simili causa, concursu natus eodem.
  99. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  100. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  101. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem