De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  2. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  3. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  4. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  5. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  6. e simili causa, concursu natus eodem.
  7. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  8. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  9. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  10. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  11. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  12. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  13. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  14. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  15. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  16. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  17. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  18. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  19. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  20. extructis aliis alias super impete miro.
  21. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  22. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  23. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  24. nubila portabunt venti transversa per auras,
  25. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  26. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  27. in statione locata sepultis undique ventis;
  28. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  29. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  30. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  31. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  32. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  33. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  34. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  35. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  36. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  37. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  38. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  39. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  40. semina quod nubes ipsas permulta necessust