De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  2. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  3. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  4. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  5. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  6. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  7. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  8. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  9. e simili causa, concursu natus eodem.
  10. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  11. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  12. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  13. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  14. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  15. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  16. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  17. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  18. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  19. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  20. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris