De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  2. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  3. extructis aliis alias super impete miro.
  4. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  5. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  6. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  7. nubila portabunt venti transversa per auras,
  8. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  9. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  10. in statione locata sepultis undique ventis;
  11. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  12. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  13. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  14. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  15. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  16. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  17. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  18. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  19. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  20. donec divolsa fulserunt nube corusci.