De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  2. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  3. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  4. non radii solis nec lucida tela diei
  5. discutiant, sed naturae species ratioque.
  6. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  7. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  8. esse et nativo consistere corpore caelum,
  9. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  10. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  11. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  12. ---
  13. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  14. currenti spatium praemonstra, callida musa
  15. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  16. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  17. ---
  18. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  19. ---
  20. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  21. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  22. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  23. et faciunt animos humilis formidine divom
  24. depressosque premunt ad terram propterea quod
  25. ignorantia causarum conferre deorum
  26. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  27. quorum operum causas nulla ratione videre
  28. possunt ac fieri divino numine rentur.
  29. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  30. si tamen interea mirantur qua ratione
  31. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  32. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  33. rursus in antiquas referuntur religionis
  34. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  35. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  36. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  37. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  38. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  39. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  40. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  41. delibata deum per te tibi numina sancta
  42. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  43. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  44. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  45. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  46. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  47. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  48. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  49. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  50. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  51. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  52. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  53. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  54. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  55. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  56. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  57. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  58. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  59. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  60. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  61. quorum operum causas nulla ratione videre
  62. possunt ac fieri divino numine rentur.
  63. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  64. propterea quia concurrunt sublime volantes
  65. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  66. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  67. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  68. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  69. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  70. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  71. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  72. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  73. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  74. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  75. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  76. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  77. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  78. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  79. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  80. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  81. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  82. verberibus venti versant planguntque per auras.
  83. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  84. frontibus adversis possint quam de latere ire
  85. diverso motu radentes corpora tractim,
  86. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  87. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  88. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  89. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  90. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  91. cum subito validi venti conlecta procella
  92. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  93. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  94. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  95. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  96. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  97. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  98. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  99. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  100. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  101. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  102. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  103. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  104. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  105. perscindat nubem perfringens impete recto;
  106. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  107. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  108. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  109. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  110. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  111. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  112. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  113. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  114. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  115. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  116. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  117. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  118. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  119. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  120. turbine ventorum comburens impete magno;
  121. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  122. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  123. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  124. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  125. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  126. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  127. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  128. excussere suo concursu, ceu lapidem si