De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  2. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  3. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  4. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  5. verberibus venti versant planguntque per auras.
  6. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  7. frontibus adversis possint quam de latere ire
  8. diverso motu radentes corpora tractim,
  9. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  10. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  11. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  12. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  13. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  14. cum subito validi venti conlecta procella
  15. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  16. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  17. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  18. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  19. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  20. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  21. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  22. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  23. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  24. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  25. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  26. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  27. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  28. perscindat nubem perfringens impete recto;
  29. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  30. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  31. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  32. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  33. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  34. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  35. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  36. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  37. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  38. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  39. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  40. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  41. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  42. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  43. turbine ventorum comburens impete magno;
  44. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  45. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  46. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  47. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  48. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  49. concreti montes nimborum et grandine mixti.