De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  2. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  3. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  4. perscindat nubem perfringens impete recto;
  5. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  6. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  7. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  8. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  9. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  10. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  11. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  12. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  13. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  14. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  15. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  16. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  17. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  18. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  19. turbine ventorum comburens impete magno;
  20. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  21. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  22. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  23. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  24. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  25. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  26. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  27. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  28. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  29. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  30. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  31. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  32. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  33. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  34. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  35. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  36. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  37. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  38. e simili causa, concursu natus eodem.
  39. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  40. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  41. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  42. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  43. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  44. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  45. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  46. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  47. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  48. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  49. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris