De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  2. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  3. extructis aliis alias super impete miro.
  4. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  5. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  6. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  7. nubila portabunt venti transversa per auras,
  8. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  9. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  10. in statione locata sepultis undique ventis;
  11. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  12. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  13. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  14. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  15. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  16. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  17. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  18. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  19. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  20. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  21. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  22. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  23. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  24. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  25. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  26. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  27. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  28. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  29. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  30. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  31. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  32. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  33. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  34. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  35. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  36. Quod superest, quali natura praedita constent
  37. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  38. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  39. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  40. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  41. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  42. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  43. constituit natura minutis mobilibusque
  44. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  45. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  46. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  47. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  48. curat item vasis integris vina repente
  49. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum