De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  2. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  3. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  4. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  5. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  6. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  7. perscindat nubem perfringens impete recto;
  8. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  9. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  10. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  11. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  12. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  13. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  14. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  15. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  16. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  17. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  18. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  19. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  20. uritur ingenti sonitu succensa repente,