De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  2. turbine ventorum comburens impete magno;
  3. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  4. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  5. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  6. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  7. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  8. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  9. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  10. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  11. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  12. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  13. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  14. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  15. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  16. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  17. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  18. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  19. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  20. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni