De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  2. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  3. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  4. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  5. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  6. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  7. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  8. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  9. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  10. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  11. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  12. perscindat nubem perfringens impete recto;
  13. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  14. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  15. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  16. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  17. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  18. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  19. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  20. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  21. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  22. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  23. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  24. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  25. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  26. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  27. turbine ventorum comburens impete magno;
  28. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  29. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  30. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  31. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  32. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  33. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  34. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  35. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  36. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  37. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  38. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  39. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  40. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  41. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  42. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  43. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  44. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  45. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  46. e simili causa, concursu natus eodem.
  47. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  48. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  49. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  50. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  51. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  52. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  53. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  54. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  55. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  56. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  57. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  58. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  59. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  60. extructis aliis alias super impete miro.
  61. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  62. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  63. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  64. nubila portabunt venti transversa per auras,
  65. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  66. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  67. in statione locata sepultis undique ventis;
  68. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  69. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  70. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  71. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  72. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  73. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  74. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  75. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  76. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  77. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  78. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  79. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  80. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  81. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  82. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  83. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  84. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  85. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  86. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  87. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  88. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  89. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  90. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  91. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  92. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  93. Quod superest, quali natura praedita constent
  94. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  95. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  96. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  97. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  98. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  99. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  100. constituit natura minutis mobilibusque
  101. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  102. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  103. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  104. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  105. curat item vasis integris vina repente
  106. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  107. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  108. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  109. mobiliter soluens differt primordia vini.
  110. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  111. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  112. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  113. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  114. fiant ut possint ictu discludere turris,
  115. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  116. et monimenta virum commoliri atque ciere,