De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  2. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  3. expediam neque te in promissis plura morabor.
  4. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  5. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  6. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  7. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  8. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  9. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  10. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  11. adeo tetra nimborum nocte coorta
  12. inpendent atrae formidinis ora superne,
  13. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  14. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  15. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  16. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  17. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  18. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  19. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  20. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  21. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  22. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  23. multa forent multis exempto nubila sole;
  24. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  25. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  26. si non extructis foret alte nubibus aether.
  27. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  28. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  29. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  30. semina habere cavas nubes et multa necessest
  31. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  32. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  33. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  34. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  35. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  36. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  37. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  38. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  39. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  40. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  41. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  42. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  43. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  44. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  45. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  46. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  47. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  48. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  49. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  50. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  51. tantus discidio nubis ventique procella
  52. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  53. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  54. incidit in validam maturo culmine nubem;
  55. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  56. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  57. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  58. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  59. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  60. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  61. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  62. atque alia ex ipso conradens portat
  63. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  64. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  65. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  66. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  67. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  68. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  69. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  70. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  71. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  72. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  73. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  74. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  75. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  76. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  77. nec temere omnino plane vis frigida venti
  78. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  79. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  80. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  81. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  82. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  83. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  84. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  85. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  86. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  87. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  88. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  89. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  90. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  91. non igitur multis offensibus in remorando
  92. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  93. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  94. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  95. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  96. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  97. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  98. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  99. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  100. et validas auget viris et roborat ictum;
  101. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  102. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  103. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  104. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  105. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  106. incolumisque venit per res atque integra transit
  107. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  108. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  109. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  110. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  111. conferve facit, e parvis quia facta minute
  112. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  113. quae facile insinuantur et insinuata repente
  114. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  115. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  116. concutitur caeli domus undique totaque tellus,