De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  2. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  3. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  4. cum subito validi venti conlecta procella
  5. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  6. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  7. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  8. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  9. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  10. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  11. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  12. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  13. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  14. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  15. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  16. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  17. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  18. perscindat nubem perfringens impete recto;
  19. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  20. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  21. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  22. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  23. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  24. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  25. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  26. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  27. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  28. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  29. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  30. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  31. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  32. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  33. turbine ventorum comburens impete magno;
  34. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  35. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  36. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  37. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  38. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  39. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  40. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  41. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  42. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  43. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  44. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  45. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  46. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  47. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  48. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  49. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  50. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  51. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  52. e simili causa, concursu natus eodem.
  53. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  54. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  55. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  56. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  57. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  58. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  59. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  60. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  61. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  62. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  63. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  64. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  65. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  66. extructis aliis alias super impete miro.
  67. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  68. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  69. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  70. nubila portabunt venti transversa per auras,
  71. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  72. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  73. in statione locata sepultis undique ventis;
  74. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  75. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  76. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  77. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  78. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  79. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  80. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  81. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  82. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  83. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  84. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  85. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  86. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  87. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  88. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  89. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  90. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  91. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  92. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  93. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  94. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  95. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  96. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  97. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  98. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  99. Quod superest, quali natura praedita constent
  100. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  101. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  102. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  103. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  104. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  105. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  106. constituit natura minutis mobilibusque