De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  2. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  3. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  4. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  5. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  6. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  7. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  8. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  9. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  10. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  11. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  12. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  13. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  14. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  15. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  16. quod fieret naturali varieque volaret
  17. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  18. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  19. et genus humanum frustra plerumque probavit
  20. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  21. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  22. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  23. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  24. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  25. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  26. non radii solis nec lucida tela diei
  27. discutiant, sed naturae species ratioque.
  28. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  29. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  30. esse et nativo consistere corpore caelum,
  31. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  32. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  33. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  34. ---
  35. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  36. currenti spatium praemonstra, callida musa
  37. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  38. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  39. ---
  40. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  41. ---
  42. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  43. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  44. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  45. et faciunt animos humilis formidine divom
  46. depressosque premunt ad terram propterea quod
  47. ignorantia causarum conferre deorum
  48. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  49. quorum operum causas nulla ratione videre
  50. possunt ac fieri divino numine rentur.
  51. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  52. si tamen interea mirantur qua ratione
  53. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  54. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  55. rursus in antiquas referuntur religionis
  56. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  57. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  58. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  59. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  60. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  61. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  62. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  63. delibata deum per te tibi numina sancta
  64. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  65. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  66. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  67. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  68. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  69. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  70. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  71. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  72. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  73. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  74. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  75. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  76. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  77. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  78. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  79. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  80. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  81. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  82. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  83. quorum operum causas nulla ratione videre
  84. possunt ac fieri divino numine rentur.
  85. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  86. propterea quia concurrunt sublime volantes
  87. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  88. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  89. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  90. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  91. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  92. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  93. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  94. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  95. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  96. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  97. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  98. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  99. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  100. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  101. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  102. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  103. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  104. verberibus venti versant planguntque per auras.
  105. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  106. frontibus adversis possint quam de latere ire
  107. diverso motu radentes corpora tractim,
  108. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  109. ducitur, exierunt donec regionibus artis.