De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  2. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  3. atque animi interpres manabat lingua cruore
  4. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  5. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  6. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  7. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  8. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  9. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  10. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  11. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  12. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  13. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  14. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  15. corripere adsidue nervos et membra coactans
  16. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  17. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  18. corporis in summo summam fervescere partem,
  19. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  20. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  21. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  22. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  23. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  24. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  25. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  26. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  27. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  28. multi praecipites nymphis putealibus alte
  29. inciderunt ipso venientes ore patente:
  30. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  31. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  32. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  33. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  34. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  35. lumina versarent oculorum expertia somno.
  36. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  37. perturbata animi mens in maerore metuque,
  38. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  39. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  40. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  41. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  42. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  43. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  44. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  45. a pedibusque minutatim succedere frigus
  46. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  47. conpressae nares, nasi primoris acumen
  48. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  49. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  50. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  51. octavoque fere candenti lumine solis
  52. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  53. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  54. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  55. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  56. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  57. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  58. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  59. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  60. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  61. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  62. et graviter partim metuentes limina leti
  63. vivebant ferro privati parte virili,
  64. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  65. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  66. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  67. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  68. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  69. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  70. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum