De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  2. denique res auro non aurum copulat una,
  3. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  4. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  5. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  6. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  7. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  8. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  9. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  10. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  11. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  12. inter se quaedam possint coplata teneri;
  13. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  14. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  15. mortiferam possit cladem conflare coorta
  16. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  17. expediam, primum multarum semina rerum
  18. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  19. et contra quae sint morbo mortique necessest
  20. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  21. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  22. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  23. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  24. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  25. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  26. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  27. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  28. temptari procul a patria qui cumque domoque
  29. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  30. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  31. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  32. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  33. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  34. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  35. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  36. tum color et facies hominum distare videntur
  37. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  38. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  39. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  40. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  41. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  42. partibus ac membris; varius concinnat id .
  43. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  44. commovet atque inimicus serpere coepit,
  45. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  46. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  47. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  48. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  49. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  50. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  51. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  52. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  53. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  54. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  55. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  56. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  57. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  58. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  59. an caelum nobis ultro natura corumptum
  60. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  61. quod nos adventu possit temptare recenti.
  62. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  63. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  64. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  65. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  66. permensus multum camposque natantis,
  67. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  68. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  69. principio caput incensum fervore gerebant
  70. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.