De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  2. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  3. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  4. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  5. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  6. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  7. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  8. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  9. incomitata rapi certabant funera vasta
  10. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  11. nam quod ali dederat vitalis auras
  12. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  13. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  14. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  15. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  16. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  17. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  18. funera respectans animam amittebat ibidem.
  19. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  20. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  21. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  22. idque vel in primis cumulabat funere funus
  23. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  24. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  25. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  26. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  27. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  28. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  29. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  30. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  31. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  32. et robustus item curvi moderator aratri
  33. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  34. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  35. exanimis pueris super exanimata parentum
  36. corpora non numquam posses retroque videre
  37. matribus et patribus natos super edere vitam.
  38. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  39. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  40. copia conveniens ex omni morbida parte.
  41. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  42. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  43. multa siti prostrata viam per proque voluta
  44. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  45. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  46. multaque per populi passim loca prompta viasque
  47. languida semanimo cum corpore membra videres
  48. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  49. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  50. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  51. omnia denique sancta deum delubra replerat
  52. corporibus mors exanimis onerataque passim
  53. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  54. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  55. nec iam religio divom nec numina magni
  56. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  57. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  58. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  59. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  60. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  61. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  62. namque suos consanguineos aliena rogorum
  63. insuper extructa ingenti clamore locabant
  64. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  65. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  66. inque aliis alium populum sepelire suorum
  67. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  68. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  69. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  70. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.