De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  2. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  3. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  4. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  5. an caelum nobis ultro natura corumptum
  6. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  7. quod nos adventu possit temptare recenti.
  8. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  9. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  10. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  11. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  12. permensus multum camposque natantis,
  13. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  14. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  15. principio caput incensum fervore gerebant
  16. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  17. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  18. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  19. atque animi interpres manabat lingua cruore
  20. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  21. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  22. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  23. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  24. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  25. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  26. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  27. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  28. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  29. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  30. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  31. corripere adsidue nervos et membra coactans
  32. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  33. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  34. corporis in summo summam fervescere partem,
  35. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  36. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  37. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  38. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  39. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  40. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  41. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  42. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  43. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  44. multi praecipites nymphis putealibus alte
  45. inciderunt ipso venientes ore patente:
  46. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  47. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  48. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  49. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  50. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  51. lumina versarent oculorum expertia somno.
  52. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  53. perturbata animi mens in maerore metuque,
  54. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  55. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  56. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  57. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  58. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  59. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  60. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  61. a pedibusque minutatim succedere frigus
  62. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  63. conpressae nares, nasi primoris acumen
  64. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  65. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  66. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  67. octavoque fere candenti lumine solis
  68. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  69. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  70. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  71. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  72. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  73. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  74. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  75. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  76. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  77. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  78. et graviter partim metuentes limina leti
  79. vivebant ferro privati parte virili,
  80. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  81. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  82. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  83. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  84. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  85. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  86. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  87. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  88. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  89. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  90. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  91. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  92. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  93. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  94. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  95. incomitata rapi certabant funera vasta
  96. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  97. nam quod ali dederat vitalis auras
  98. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  99. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  100. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  101. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  102. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  103. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  104. funera respectans animam amittebat ibidem.
  105. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  106. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  107. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,