De Rerum Natura
Lucretius
-
- idque vel in primis cumulabat funere funus
- nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
- vitai nimium cupidos mortisque timentis
- poenibat paulo post turpi morte malaque,
- desertos, opis expertis, incuria mactans.
- qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
- atque labore, pudor quem tum cogebat obire
- blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
- optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
- Praeterea iam pastor et armentarius omnis
- et robustus item curvi moderator aratri
- languebat, penitusque casa contrusa iacebant
- corpora paupertate et morbo dedita morti.
- exanimis pueris super exanimata parentum
- corpora non numquam posses retroque videre
- matribus et patribus natos super edere vitam.
- nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
- confluxit, languens quem contulit agricolarum
- copia conveniens ex omni morbida parte.
- omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
- confertos ita acervatim mors accumulabat.
- multa siti prostrata viam per proque voluta
- corpora silanos ad aquarum strata iacebant
- interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
- multaque per populi passim loca prompta viasque
- languida semanimo cum corpore membra videres
- horrida paedore et pannis cooperta perire,
- corporis inluvie, pelli super ossibus una,
- ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
- omnia denique sancta deum delubra replerat
- corporibus mors exanimis onerataque passim
- cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
- hospitibus loca quae complerant aedituentes.
- nec iam religio divom nec numina magni
- pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
- nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
- quo prius hic populus semper consuerat humari;
- perturbatus enim totus trepidabat et unus
- quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
- multaque res subita et paupertas horrida suasit;
- namque suos consanguineos aliena rogorum
- insuper extructa ingenti clamore locabant
- subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
- rixantes, potius quam corpora desererentur,
- inque aliis alium populum sepelire suorum
- certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
- inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
- nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
- nec mors nec luctus temptaret tempore tali.