De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  2. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  3. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  4. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  5. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  6. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  7. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  8. verberibus venti versant planguntque per auras.
  9. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  10. frontibus adversis possint quam de latere ire
  11. diverso motu radentes corpora tractim,
  12. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  13. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  14. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  15. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  16. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  17. cum subito validi venti conlecta procella
  18. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  19. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  20. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  21. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  22. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  23. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  24. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  25. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  26. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  27. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  28. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  29. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  30. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  31. perscindat nubem perfringens impete recto;
  32. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  33. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  34. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  35. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  36. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  37. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  38. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  39. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  40. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  41. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  42. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  43. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  44. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  45. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  46. turbine ventorum comburens impete magno;
  47. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  48. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  49. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  50. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  51. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  52. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  53. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  54. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  55. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  56. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  57. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  58. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  59. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  60. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  61. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  62. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  63. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  64. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  65. e simili causa, concursu natus eodem.
  66. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  67. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  68. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  69. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  70. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  71. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  72. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  73. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  74. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  75. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  76. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  77. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  78. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  79. extructis aliis alias super impete miro.
  80. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  81. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  82. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  83. nubila portabunt venti transversa per auras,
  84. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  85. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  86. in statione locata sepultis undique ventis;
  87. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  88. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  89. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  90. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  91. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  92. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  93. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  94. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  95. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  96. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  97. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  98. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  99. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  100. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  101. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  102. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  103. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  104. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  105. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  106. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  107. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  108. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  109. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  110. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  111. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  112. Quod superest, quali natura praedita constent
  113. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  114. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  115. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  116. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  117. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  118. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  119. constituit natura minutis mobilibusque
  120. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  121. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  122. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  123. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  124. curat item vasis integris vina repente
  125. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  126. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  127. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  128. mobiliter soluens differt primordia vini.
  129. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  130. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  131. tanto mobilior vis et dominantior haec est.