De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  2. denique res auro non aurum copulat una,
  3. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  4. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  5. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  6. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  7. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  8. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  9. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  10. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  11. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  12. inter se quaedam possint coplata teneri;
  13. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  14. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  15. mortiferam possit cladem conflare coorta
  16. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  17. expediam, primum multarum semina rerum
  18. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  19. et contra quae sint morbo mortique necessest
  20. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  21. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  22. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  23. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  24. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  25. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  26. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  27. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  28. temptari procul a patria qui cumque domoque
  29. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  30. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  31. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  32. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  33. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  34. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  35. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  36. tum color et facies hominum distare videntur
  37. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  38. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  39. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  40. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  41. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  42. partibus ac membris; varius concinnat id .