De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. , quandoquidem raro sunt corpore et
  2. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  3. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  4. sollicito motu semper iactatur eoque
  5. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  6. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  7. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  8. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  9. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  10. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  11. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  12. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  13. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  14. aere interposito discordia tanta creatur
  15. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  16. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  17. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  18. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  19. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  20. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  21. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  22. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  23. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  24. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  25. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  26. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  27. lignea materies in quo genere esse videtur.
  28. interutrasque igitur ferri natura locata
  29. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  30. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  31. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  32. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  33. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  34. saxa vides primum sola colescere calce.
  35. glutine materies taurino iungitur una,
  36. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  37. quam laxare queant compages taurea vincla.
  38. vitigeni latices aquai fontibus audent
  39. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  40. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  41. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  42. non si Neptuni fluctu renovare operam des,