De Rerum Natura
Lucretius
-
- invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
- cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
- ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
- atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
- Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
- non valet e lapide hoc alias impellere item res.
- pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
- at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
- pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
- lignea materies in quo genere esse videtur.
- interutrasque igitur ferri natura locata
- aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
- inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
- nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
- ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
- quae memorare queam inter se singlariter apta.
- saxa vides primum sola colescere calce.
- glutine materies taurino iungitur una,
- ut vitio venae tabularum saepius hiscant
- quam laxare queant compages taurea vincla.