De Rerum Natura
Lucretius
-
- vitigeni latices aquai fontibus audent
- misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
- purpureusque colos conchyli iungitur uno
- corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
- non si Neptuni fluctu renovare operam des,
- non mare si totum velit eluere omnibus undis.
- denique res auro non aurum copulat una,
- aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
- cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
- nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
- nec me tam multam hic operam consumere par est,
- sed breviter paucis praestat comprendere multa.
- quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
- ut cava conveniant plenis haec illius illa
- huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
- est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
- inter se quaedam possint coplata teneri;
- quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
- Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
- mortiferam possit cladem conflare coorta