De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  2. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  3. denique res omnes debent in corpore habere
  4. , quandoquidem raro sunt corpore et
  5. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  6. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  7. sollicito motu semper iactatur eoque
  8. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  9. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  10. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  11. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  12. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  13. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  14. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  15. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  16. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  17. aere interposito discordia tanta creatur
  18. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  19. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  20. posterior lapidis venit aestus et omnia plena