De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  2. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  3. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  4. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  5. et manuum mira freti virtute pedumque
  6. consectabantur silvestria saecla ferarum
  7. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  8. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  9. saetigerisque pares subus silvestria membra
  10. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  11. circum se foliis ac frondibus involventes.
  12. nec plangore diem magno solemque per agros
  13. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  14. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  15. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  16. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  17. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  18. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  19. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  20. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  21. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  22. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  23. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  24. spumigeri suis adventu validique leonis
  25. atque intempesta cedebant nocte paventes
  26. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  27. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  28. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  29. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  30. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  31. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  32. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  33. at quos effugium servarat corpore adeso,
  34. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  35. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  36. donique eos vita privarant vermina saeva
  37. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  38. at non multa virum sub signis milia ducta
  39. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  40. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  41. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  42. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  43. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  44. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  45. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  46. tum penuria deinde cibi languentia leto
  47. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  48. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  49. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  50. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  51. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  52. ---
  53. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  54. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  55. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  56. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  57. et Venus inminuit viris puerique parentum
  58. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  59. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  60. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  61. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  62. vocibus et gestu cum balbe significarent
  63. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  64. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  65. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  66. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  67. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  68. At varios linguae sonitus natura subegit
  69. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  70. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  71. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  72. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  73. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  74. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  75. illis iratus petit atque infestus inurget.
  76. at catuli pantherarum scymnique leonum
  77. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  78. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  79. alituum porro genus alis omne videmus
  80. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  81. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  82. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  83. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  84. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  85. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  86. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  87. inter se fuerant, unde insita notities est
  88. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  89. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  90. cogere item pluris unus victosque domare
  91. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  92. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  93. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  94. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  95. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  96. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  97. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  98. pro vario sensu varia res voce notaret?
  99. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  100. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  101. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  102. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  103. inritata canum cum primum magna Molossum
  104. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  105. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  106. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  107. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  108. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  109. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  110. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  111. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  112. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  113. denique non hinnitus item differre videtur,
  114. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  115. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  116. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  117. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  118. postremo genus alituum variaeque volucres,
  119. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  120. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  121. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  122. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  123. et partim mutant cum tempestatibus una
  124. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  125. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  126. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  127. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  128. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  129. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  130. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  131. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  132. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  133. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  134. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  135. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  136. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  137. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  138. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  139. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  140. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  141. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  142. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  143. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  144. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  145. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  146. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  147. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  148. condere coeperunt urbis arcemque locare
  149. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  150. et pecudes et agros divisere atque dedere
  151. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  152. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  153. posterius res inventast aurumque repertum,
  154. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  155. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  156. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  157. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  158. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  159. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  160. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  161. ut fundamento stabili fortuna maneret
  162. et placidam possent opulenti degere vitam,
  163. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  164. certantes iter infestum fecere viai,
  165. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  166. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  167. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  168. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  169. ut satius multo iam sit parere quietum
  170. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  171. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  172. angustum per iter luctantes ambitionis;
  173. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  174. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  175. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  176. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  177. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  178. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  179. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  180. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  181. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  182. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  183. inde magistratum partim docuere creare
  184. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  185. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  186. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  187. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  188. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  189. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  190. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  191. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  192. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  193. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  194. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  195. qui violat factis communia foedera pacis.
  196. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  197. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  198. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  199. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  200. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  201. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  202. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  203. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  204. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  205. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  206. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  207. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  208. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  209. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  210. egregias animo facies vigilante videbant
  211. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  212. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  213. membra movere videbantur vocesque superbas
  214. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  215. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  216. subpeditabatur facies et forma manebat,
  217. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  218. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  219. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  220. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  221. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  222. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  223. praeterea caeli rationes ordine certo
  224. et varia annorum cernebant tempora verti
  225. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  226. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  227. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  228. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  229. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  230. luna dies et nox et noctis signa severa
  231. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  232. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  233. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  234. O genus infelix humanum, talia divis
  235. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  236. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  237. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  238. nec pietas ullast velatum saepe videri
  239. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  240. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  241. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  242. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  243. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  244. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  245. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  246. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  247. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  248. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  249. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  250. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  251. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  252. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  253. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  254. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  255. an divinitus aeterna donata salute
  256. perpetuo possint aevi labentia tractu
  257. inmensi validas aevi contemnere viris.
  258. praeterea cui non animus formidine divum
  259. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  260. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  261. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  262. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  263. corripiunt divum percussi membra timore,
  264. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  265. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  266. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  267. induperatorem classis super aequora verrit
  268. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  269. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  270. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  271. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  272. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  273. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  274. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  275. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  276. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  277. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  278. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  279. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  280. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  281. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  282. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  283. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  284. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  285. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  286. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  287. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  288. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  289. sive feras interficere et ditescere praeda;
  290. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  291. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  292. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  293. horribili sonitu silvas exederat altis
  294. a radicibus et terram percoxerat igni,
  295. manabat venis ferventibus in loca terrae
  296. concava conveniens argenti rivus et auri,
  297. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  298. posterius claro in terra splendere colore,
  299. tollebant nitido capti levique lepore,
  300. et simili formata videbant esse figura
  301. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  302. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  303. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  304. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  305. mucronum duci fastigia procudendo,
  306. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  307. materiemque dolare et levia radere tigna
  308. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  309. nec minus argento facere haec auroque parabant
  310. quam validi primum violentis viribus aeris,
  311. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  312. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  313. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  314. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  315. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  316. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  317. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  318. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  319. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  320. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  321. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  322. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  323. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  324. et lapides et item silvarum fragmina rami
  325. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  326. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  327. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  328. quo facilis magis est natura et copia maior.
  329. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  330. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  331. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  332. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  333. inde minutatim processit ferreus ensis
  334. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  335. et ferro coepere solum proscindere terrae
  336. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  337. et prius est armatum in equi conscendere costas
  338. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  339. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  340. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  341. et quam falciferos armatum escendere currus.
  342. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  343. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  344. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  345. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  346. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  347. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  348. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  349. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  350. et validos partim prae se misere leones
  351. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  352. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  353. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  354. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  355. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  356. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  357. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  358. inritata leae iaciebant corpora saltu
  359. undique et adversum venientibus ora patebant
  360. et nec opinantis a tergo deripiebant
  361. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  362. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  363. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  364. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  365. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  366. et validis socios caedebant dentibus apri
  367. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  368. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  369. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  370. nam transversa feros exibant dentis adactus
  371. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  372. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  373. concidere atque gravi terram consternere casu.
  374. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  375. effervescere cernebant in rebus agundis
  376. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  377. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  378. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  379. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  380. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  381. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  382. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  383. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  384. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  385. non quierint animo praesentire atque videre,
  386. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  387. et magis id possis factum contendere in omni
  388. in variis mundis varia ratione creatis,
  389. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  390. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  391. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  392. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  393. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  394. et facere ante viros lanam natura
  395. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  396. et sollertius est multo genus omne virile;
  397. agricolae donec vitio vertere severi,
  398. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  399. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  400. atque opere in duro durarent membra manusque.
  401. At specimen sationis et insitionis origo
  402. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  403. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  404. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  405. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  406. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  407. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  408. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  409. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  410. inque dies magis in montem succedere silvas
  411. cogebant infraque locum concedere cultis,
  412. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  413. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  414. caerula distinguens inter plaga currere posset
  415. per tumulos et convallis camposque profusa;
  416. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  417. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  418. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  419. At liquidas avium voces imitarier ore
  420. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  421. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  422. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  423. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  424. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  425. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  426. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  427. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  428. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  429. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  430. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  431. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  432. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  433. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  434. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  435. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  436. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  437. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  438. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  439. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  440. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  441. atque extra numerum procedere membra moventes
  442. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  443. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  444. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  445. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  446. ducere multimodis voces et flectere cantus
  447. et supera calamos unco percurrere labro;
  448. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  449. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  450. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  451. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  452. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  453. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  454. posteriorque fere melior res illa reperta
  455. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  456. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  457. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  458. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  459. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  460. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  461. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  462. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  463. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  464. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  465. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  466. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  467. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  468. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  469. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  470. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  471. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  472. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  473. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  474. idque minutatim vitam provexit in altum
  475. et belli magnos commovit funditus aestus.
  476. at vigiles mundi magnum versatile templum
  477. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  478. perdocuere homines annorum tempora verti
  479. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  480. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  481. et divisa colebatur discretaque tellus,
  482. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  483. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  484. carminibus cum res gestas coepere
  485. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  486. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  487. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  488. Navigia atque agri culturas moenia leges
  489. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  490. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  491. carmina, picturas et daedala signa polita
  492. usus et impigrae simul experientia mentis
  493. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  494. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  495. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  496. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  497. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  71. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  72. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  73. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  74. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  75. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  76. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  77. delibata deum per te tibi numina sancta
  78. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  79. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  80. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  81. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  82. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  83. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  84. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  85. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  86. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  87. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  88. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  89. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  90. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  91. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  92. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  93. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  94. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  95. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  96. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  97. quorum operum causas nulla ratione videre
  98. possunt ac fieri divino numine rentur.
  99. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  100. propterea quia concurrunt sublime volantes
  101. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.