De Rerum Natura
Lucretius
-
- nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
- verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
- tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
- praeterea neque tam condenso corpore nubes
- esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
- tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
- nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
- ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
- nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
- Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
- carbasus ut quondam magnis intenta theatris
- dat crepitum malos inter iactata trabesque,
- inter dum perscissa furit petulantibus auris
- et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
- id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
- aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
- verberibus venti versant planguntque per auras.
- fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
- frontibus adversis possint quam de latere ire
- diverso motu radentes corpora tractim,
- aridus unde auris terget sonus ille diuque
- ducitur, exierunt donec regionibus artis.
- Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
- omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
- maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
- cum subito validi venti conlecta procella
- nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
- turbine versanti magis ac magis undique nubem
- cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
- post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
- tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
- nec mirum, cum plena animae vensicula parva
- saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
- Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
- ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
- nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
- scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
- perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
- Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
- perscindat nubem perfringens impete recto;
- nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
- hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
- arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
- sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
- dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
- fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
- Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
- fulminis; haec multo si forte umore recepit
- ignem, continuo magno clamore trucidat;
- ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
- stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
- Aridior porro si nubes accipit ignem,
- uritur ingenti sonitu succensa repente,
- lauricomos ut si per montis flamma vagetur
- turbine ventorum comburens impete magno;
- nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
- terribili sonitu flamma crepitante crematur.
- Denique saepe geli multus fragor atque ruina
- grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
- ventus enim cum confercit, franguntur in artum
- concreti montes nimborum et grandine mixti.
- Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
- excussere suo concursu, ceu lapidem si
- percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
- exilit et claras scintillas dissipat ignis.
- sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
- fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
- tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
- id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
- ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
- ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
- det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
- quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
- e simili causa, concursu natus eodem.
- Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
- nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
- ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
- fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
- mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
- percalefacta vides ardescere, plumbea vero
- glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
- ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
- dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
- semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
- inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
- quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
- scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
- extructis aliis alias super impete miro.
- ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
- quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
- contemplator enim, cum montibus adsimulata
- nubila portabunt venti transversa per auras,
- aut ubi per magnos montis cumulata videbis
- insuper esse aliis alia atque urguere superna
- in statione locata sepultis undique ventis;
- tum poteris magnas moles cognoscere eorum
- speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
- cernere, quas venti cum tempestate coorta
- conplerunt, magno indignantur murmure clausi
- nubibus in caveisque ferarum more minantur,
- nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
- quaerentesque viam circum versantur et ignis
- semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
- multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
- donec divolsa fulserunt nube corusci.
- Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
- devolet in terram liquidi color aureus ignis,
- semina quod nubes ipsas permulta necessust
- ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
- flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
- quippe etenim solis de lumine multa necessest
- concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
- hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
- compressitque locum cogens, expressa profundunt
- semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
- Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
- nam cum ventus eas leviter diducit euntis
- dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
- semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
- terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
- Quod superest, quali natura praedita constent
- fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
- signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
- ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
- praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
- et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
- hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
- constituit natura minutis mobilibusque
- corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
- transit enim validum fulmen per saepta domorum
- clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
- et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
- curat item vasis integris vina repente
- diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
- conlaxat rareque facit lateramina vasis
- adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
- mobiliter soluens differt primordia vini.
- quod solis vapor aetatem non posse videtur
- efficere usque adeo pollens fervore corusco.
- tanto mobilior vis et dominantior haec est.
- Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
- fiant ut possint ictu discludere turris,
- disturbare domos, avellere tigna trabesque
- et monimenta virum commoliri atque ciere,
- exanimare homines, pecudes prosternere passim,
- cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
- expediam neque te in promissis plura morabor.
- Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
- nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
- nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
- nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
- quod tunc per totum concrescunt nubes,
- undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
- liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
- adeo tetra nimborum nocte coorta
- inpendent atrae formidinis ora superne,
- cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
- praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
- ut picis e caelo demissum flumen, in undas
- sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
- fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
- ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
- in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
- sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
- tempestatem altam; neque enim caligine tanta
- obruerent terras, nisi inaedificata superne
- multa forent multis exempto nubila sole;
- nec tanto possent venientes opprimere imbri,
- flumina abundare ut facerent camposque natare,
- si non extructis foret alte nubibus aether.
- hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
- sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
- quippe etenim supra docui permulta vaporis
- semina habere cavas nubes et multa necessest
- concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
- hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
- forte locum quemvis, expressit multa vaporis
- semina seque simul cum eo commiscuit igni,
- insinuatus ibi vortex versatur in arto
- et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
- nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
- mobilitate calescit et e contagibus ignis.
- inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
- impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
- perscindit subito nubem ferturque coruscis
- omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
- quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
- opprimere ut caeli videantur templa superne.
- inde tremor terras graviter pertemptat et altum
- murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
- tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
- quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
- omnis uti videatur in imbrem vertier aether
- atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
- tantus discidio nubis ventique procella
- mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
- Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
- incidit in validam maturo culmine nubem;
- quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
- vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
- hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
- Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
- igniscat tamen in spatio longoque meatu,
- dum venit amittens in cursu corpora quaedam
- grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
- atque alia ex ipso conradens portat
- parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
- non alia longe ratione ac plumbea saepe
- fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
- corpora dimittens ignem concepit in auris.
- Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
- frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
- ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
- confluere ex ipso possunt elementa vaporis
- et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
- ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
- nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
- semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
- sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
- opportuna fuit si forte et idonea flammis.
- nec temere omnino plane vis frigida venti
- esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
- quin, prius in cursu si non accenditur igni,
- at tepefacta tamen veniat commixta calore.
- Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
- et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
- nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
- colligit et magnum conamen sumit eundi,
- inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
- exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
- ut validis quae de tormentis missa feruntur.
- Adde quod e parvis et levibus est elementis,
- nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
- inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
- non igitur multis offensibus in remorando
- haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
- Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
- omnia nituntur, cum plagast addita vero,
- mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
- ut vehementius et citius quae cumque morantur
- obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
- Denique quod longo venit impete, sumere debet
- mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
- et validas auget viris et roborat ictum;
- nam facit ut quae sint illius semina cumque
- e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
- omnia coniciens in eum volventia cursum.
- Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
- corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
- incolumisque venit per res atque integra transit
- multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
- multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
- corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
- dissoluit porro facile aes aurumque repente
- conferve facit, e parvis quia facta minute
- corporibus vis est et levibus ex elementis,
- quae facile insinuantur et insinuata repente
- dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
- Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
- concutitur caeli domus undique totaque tellus,
- et cum tempora se veris florentia pandunt.
- frigore enim desunt ignes ventique calore
- deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
- interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
- tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
- nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
- quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
- ut discordia sit rerum magnoque tumultu
- ignibus et ventis furibundus fluctuet .
- prima caloris enim pars est postrema rigoris;
- tempus id est vernum; quare pugnare necessest
- dissimilis res inter se turbareque mixtas.
- et calor extremus primo cum frigore mixtus
- volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
- hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
- propterea freta sunt haec anni nominitanda,
- nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
- fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
- ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
- hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
- Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
- perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
- non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
- indicia occultae divum perquirere mentis,
- unde volans ignis pervenerit aut in utram se
- verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
- insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
- quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
- quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
- terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
- et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
- cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
- non faciunt icti flammas ut fulguris halent
- pectore perfixo, documen mortalibus acre,
- et potius nulla sibi turpi conscius in re
- volvitur in flammis innoxius inque peditur
- turbine caelesti subito correptus et igni?
- cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
- an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
- in terraque patris cur telum perpetiuntur
- optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
- denique cur numquam caelo iacit undique puro
- Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
- an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
- descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
- in mare qua porro mittit ratione? quid undas
- arguit et liquidam molem camposque natantis?
- praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
- cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
- si nec opinantis autem volt opprimere igni,
- cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
- cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
- et simul in multas partis qui credere possis
- mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
- ut fierent ictus uno sub tempore plures?
- at saepest numero factum fierique necessest,
- ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
- fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
- postremo cur sancta deum delubra suasque
- discutit infesto praeclaras fulmine sedes
- et bene facta deum frangit simulacra suisque
- demit imaginibus violento volnere honorem?
- altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
- montibus in summis vestigia cernimus ignis?
- Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
- presteras Graii quos ab re nominitarunt,
- in mare qua missi veniant ratione superne.
- nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
- in mare de caelo descendat, quam freta circum
- fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
- et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
- navigia in summum veniant vexata periclum.
- hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
- rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
- in mare de caelo tam quam demissa columna,
- paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
- coniectu trudatur et extendatur in undas;
- quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
- vis et fervorem mirum concinnat in undis;
- versabundus enim turbo descendit et illam
- deducit pariter lento cum corpore nubem;
- quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
- ille in aquam subito totum se inmittit et omne
- excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
- Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
- vertex conradens ex semina nubis
- et quasi demissum caelo prestera imitetur;
- hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
- turbinis immanem vim provomit atque procellae.
- sed quia fit raro omnino montisque necessest
- officere in terris, apparet crebrius idem
- prospectu maris in magno caeloque patenti.
- Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
- hoc super in caeli spatio coiere repente
- asperiora, modis quae possint indupedita
- exiguis tamen inter se compressa teneri.
- haec faciunt primum parvas consistere nubes;
- inde ea comprendunt inter se conque gregantur
- et coniungendo crescunt ventisque feruntur
- usque adeo donec tempestas saeva coortast.
- Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
- quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
- adsidue fulvae nubis caligine crassa
- propterea quia, cum consistunt nubila primum,
- ante videre oculi quam possint tenvia, venti
- portantes cogunt ad summa cacumina montis;
- hic demum fit uti turba maiore coorta
- et condensa queant apparere et simul ipso
- vertice de montis videantur surgere in aethram.
- nam loca declarat sursum ventosa patere
- res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
- Praeterea permulta mari quoque tollere toto
- corpora naturam declarant litore vestis
- suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
- quo magis ad nubis augendas multa videntur
- posse quoque e salso consurgere momine ponti;
- nam ratio consanguineast umoribus omnis.
- Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
- surgere de terra nebulas aestumque videmus,
- quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
- suffunduntque sua caelum caligine et altas
- sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
- urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
- et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
- Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
- corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
- innumerabilem enim numerum summamque profundi
- esse infinitam docui, quantaque volarent
- corpora mobilitate ostendi quamque repente
- immemorabile per spatium transire solerent.
- haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
- tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
- coperiant maria ac terras inpensa superne,
- undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
- et quasi per magni circum spiracula mundi
- exitus introitusque elementis redditus extat.
- Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
- nubibus umor et in terras demissus ut imber
- decidat, expediam. primum iam semina aquai
- multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
- omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
- et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
- ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
- sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
- concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
- umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
- cum supera magnum mare venti nubila portant.
- consimili ratione ex omnibus amnibus umor
- tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
- multa modis multis convenere undique adaucta,
- confertae nubes umorem mittere certant
- dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
- copia nimborum turba maiore coacta
- urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
- praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
- aut dissolvuntur solis super icta calore,
- mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
- cera super calido tabescens multa liquescat.
- sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
- nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
- at retinere diu pluviae longumque morari
- consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
- atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
- insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
- terraque cum fumans umorem tota redhalat.
- hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
- adversa fulsit nimborum aspargine contra,
- tum color in nigris existit nubibus arqui.
- Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
- et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
- omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
- et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
- et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
- perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
- omnia quo pacto fiant quareve creentur,
- cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
- Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
- percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
- supter item ut supera ventosis undique plenam
- speluncis multosque lacus multasque lucunas
- in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
- multaque sub tergo terrai flumina tecta
- volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
- undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
- his igitur rebus subiunctis suppositisque
- terra superne tremit magnis concussa ruinis,
- subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
- quippe cadunt toti montes magnoque repente
- concussu late disserpunt inde tremores.
- et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
- tecta viam propter non magno pondere tota,
- nec minus exultant, si quidvis cumque viai
- ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
- Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
- gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
- ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
- ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
- destitit in dubio fluctu iactarier intus.
- Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
- collectus parte ex una procumbit et urget
- obnixus magnis speluncas viribus altas,
- incumbit tellus quo venti prona premit vis.
- tum supera terram quae sunt extructa domorum
- ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
- inclinata minent in eandem prodita partem
- protractaeque trabes inpendent ire paratae.
- et metuunt magni naturam credere mundi
- exitiale aliquod tempus clademque manere,
- cum videant tantam terrarum incumbere molem!
- quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
- res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
- nunc quia respirant alternis inque gravescunt
- et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
- saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
- quam facit; inclinatur enim retroque recellit
- et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
- hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
- summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
- Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
- ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
- aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
- in loca se cava terrai coniecit ibique
- speluncas inter magnas fremit ante tumultu
- versabundaQUE portatur, post incita cum vis
- exagitata foras erumpitur et simul altam
- diffindens terram magnum concinnat hiatum.
- in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
- in Peloponneso, quas exitus hic animai
- disturbat urbes et terrae motus obortus.
- multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
- motibus in terris et multae per mare pessum
- subsedere suis pariter cum civibus urbes.
- quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
- et fera vis venti per crebra foramina terrae
- dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
- frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
- concutit invitos cogens tremere atque movere.
- ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
- tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
- terrai ne dissoluat natura repente,
- neu distracta suum late dispandat hiatum
- idque suis confusa velit complere ruinis.
- proinde licet quamvis caelum terramque reantur
- incorrupta fore aeternae mandata saluti:
- et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
- subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
- ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
- in barathrum rerumque sequatur prodita summa
- funditus et fiat mundi confusa ruina.
- ---
- Principio mare mirantur non reddere maius
- naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
- omnia quo veniant ex omni flumina parte.
- adde vagos imbris tempestatesque volantes,
- omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
- adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
- guttai vix instar erunt unius adaugmen;
- quo minus est mirum mare non augescere magnum.
- Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
- quippe videmus enim vestis umore madentis
- exsiccare suis radiis ardentibus solem;
- at pelage multa et late substrata videmus.
- proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
- umoris parvam delibet ab aequore partem,
- largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
- Tum porro venti quoque magnam tollere partem
- umoris possunt verrentes aequora, ventis
- una nocte vias quoniam persaepe videmus
- siccari mollisque luti concrescere crustas.
- Praeterea docui multum quoque tollere nubes
- umorem magno conceptum ex aequore ponti
- et passim toto terrarum spargere in orbi,
- cum pluit in terris et venti nubila portant.
- Postremo quoniam raro cum corpore tellus
- est et coniunctast oras maris undique cingens,
- debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
- in terras itidem manare ex aequore salso;
- percolatur enim virus retroque remanat
- materies umoris et ad caput amnibus omnis
- confluit, inde super terras redit agmine dulci
- qua via secta semel liquido pede detulit undas.
- Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
- expirent ignes inter dum turbine tanto,
- expediam; neque enim mediocri clade coorta
- flammae tempestas Siculum dominata per agros
- finitimis ad se convertit gentibus ora,
- fumida cum caeli scintillare omnia templa
- cernentes pavida complebant pectora cura,
- quid moliretur rerum natura novarum.
- Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
- et longe cunctas in partis dispiciendum,
- ut reminiscaris summam rerum esse profundam
- et videas caelum summai totius unum
- quam sit parvula pars et quam multesima constet
- nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
- quod bene propositum si plane contueare
- ac videas plane, mirari multa relinquas.
- numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
- accepit calido febrim fervore coortam
- aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
- opturgescit enim subito pes, arripit acer
- saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
- existit sacer ignis et urit corpore serpens
- quam cumque arripuit partem repitque per artus,
- ni mirum quia sunt multarum semina rerum
- et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
- unde queat vis immensi procrescere morbi.
- sic igitur toti caelo terraeque putandumst
- ex infinito satis omnia suppeditare,
- unde repente queat tellus concussa moveri
- perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
- ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
- id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
- et tempestates pluviae graviore coortu
- sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
- 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
- scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
- qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
- arbor homoque videtur et omnia de genere omni
- maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
- cum tamen omnia cum caelo terraque marique
- nil sint ad summam summai totius omnem.
- Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
- flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
- expediam. primum totius subcava montis
- est natura fere silicum suffulta cavernis.
- omnibus est porro in speluncis ventus et .
- ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
- hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
- saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
- excussit calidum flammis velocibus ignem,
- tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
- fert itaque ardorem longe longeque favillam
- differt et crassa volvit caligine fumum
- extruditque simul mirando pondere saxa;