De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corruere hanc rerum violento turbine summam
  2. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  3. nec porro natura loci spatiumque profundi
  4. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  5. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  6. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  7. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  8. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  9. quare etiam nativa necessumst confiteare
  10. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  11. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  12. inmensi validas aevi contemnere vires.
  13. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  14. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  15. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  16. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  17. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  18. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  19. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  20. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  21. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  22. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  23. et siccare prius confidunt omnia posse
  24. quam liquor incepti possit contingere finem.
  25. tantum spirantes aequo certamine bellum
  26. magnis inter se de rebus cernere certant,
  27. cum semel interea fuerit superantior ignis
  28. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  29. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  30. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  31. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  32. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  33. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  34. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  35. obvius aeternam succepit lampada mundi
  36. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  37. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  38. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  39. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  40. ignis enim superare potest ubi materiai
  41. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  42. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  43. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  44. umor item quondam coepit superare coortus,
  45. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  46. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  47. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  48. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  49. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  50. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  51. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  52. nam certe neque consilio primordia rerum
  53. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  54. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  55. sed quia multa modis multis primordia rerum
  56. ex infinito iam tempore percita plagis
  57. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  58. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  59. quae cumque inter se possent congressa creare,
  60. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  61. omnigenus coetus et motus experiundo
  62. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  63. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  64. terrai maris et caeli generisque animantum.
  65. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  66. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  67. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  68. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  69. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  70. diffugere inde loci partes coepere paresque
  71. cum paribus iungi res et discludere mundum
  72. membraque dividere et magnas disponere partes
  73. omnigenis e principiis, discordia quorum
  74. intervalla vias conexus pondera plagas
  75. concursus motus turbabat proelia miscens
  76. propter dissimilis formas variasque figuras,
  77. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  78. nec motus inter sese dare convenientis,
  79. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  80. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  81. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  82. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  83. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  84. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  85. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  86. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  87. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  88. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  89. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  90. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  91. partibus erumpens primus se sustulit aether
  92. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  93. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  94. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  95. matutina rubent radiati lumina solis
  96. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  97. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  98. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  99. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  100. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  101. corpore concreto circum datus undique saepsit
  102. et late diffusus in omnis undique partis
  103. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  104. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  105. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  106. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  107. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  108. nec levia ut possent per summas labier oras,
  109. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  110. versent et partes ut mundi totius extent;
  111. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  112. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  113. his igitur rebus retractis terra repente,
  114. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  115. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  116. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  117. et radii solis cogebant undique terram
  118. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  119. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  120. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  121. augebat mare manando camposque natantis,
  122. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  123. corpora multa vaporis et altaque caeli
  124. densabant procul a terris fulgentia templa.
  125. sidebant campi, crescebant montibus altis
  126. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  127. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  128. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  129. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  130. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  131. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  132. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  133. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  134. atque levissimus super influit auras
  135. nec liquidum corpus turbantibus auris
  136. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  137. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  138. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  139. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  140. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  141. unum labendi conservans usque tenorem.
  142. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  143. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  144. ex utraque polum parti premere nobis
  145. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  146. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  147. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  148. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  149. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  150. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  151. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  152. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  153. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  154. passim per caeli volvunt summania templa,
  155. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  156. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  157. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  158. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  159. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  160. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  161. in variis mundis varia ratione creatis,
  162. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  163. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  164. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  165. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  166. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  167. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  168. evanescere paulatim et decrescere pondus
  169. convenit atque aliam naturam supter habere
  170. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  171. partibus mundi, quibus insita vivit.
  172. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  173. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  174. nec caput est oneri collo nec denique totum
  175. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  176. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  177. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  178. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  179. sic igitur tellus non est aliena repente
  180. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  181. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  182. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  183. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  184. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  185. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  186. partibus mundi caeloque revincta;
  187. nam communibus inter se radicibus haerent
  188. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  189. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  190. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  191. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  192. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  193. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  194. iamne vides quantum tenuis natura valere
  195. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  196. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  197. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  198. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  199. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  200. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  201. nil magnis intervallis de corpore libant
  202. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  203. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  204. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  205. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  206. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  207. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  208. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  209. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  210. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  211. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  212. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  213. per multum, specie confusa videntur
  214. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  215. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  216. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  217. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  218. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  219. scire licet perquam pauxillo posse minores
  220. esse vel exigua maioris parte brevique.
  221. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  222. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  223. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  224. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  225. Illud item non est mirandum, qua ratione
  226. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  227. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  228. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  229. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  230. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  231. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  232. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  233. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  234. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  235. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  236. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  237. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  238. percipiat calidis fervoribus ardor,
  239. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  240. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  241. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  242. accidere ex una scintilla incendia passim.
  243. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  244. possideat multum caecis fervoribus ignem
  245. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  246. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  247. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  248. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  249. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  250. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  251. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  252. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  253. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  254. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  255. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  256. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  257. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  258. evanescere enim rapidas illius et acris
  259. imminui supter viris, ideoque relinqui
  260. paulatim solem cum posterioribus signis,
  261. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  262. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  263. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  264. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  265. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  266. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  267. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  268. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  269. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  270. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  271. alternis certo fluere alter tempore possit,
  272. qui queat aestivis solem detrudere signis
  273. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  274. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  275. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  276. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  277. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  278. posse alternis e partibus ire.
  279. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  280. diversas ire in partis inferna supernis?
  281. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  282. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  283. At nox obruit ingenti caligine terras,
  284. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  285. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  286. concussos itere et labefactos multo,
  287. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  288. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  289. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  290. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  291. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  292. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  293. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  294. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  295. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  296. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  297. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  298. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  299. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  300. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  301. semina confluere et solis reparare nitorem.
  302. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  303. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  304. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  305. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  306. tempore et inpubem molli pubescere veste
  307. et pariter mollem malis demittere barbam.
  308. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  309. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  310. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  311. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  312. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  313. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  314. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  315. aut quia sol idem sub terras atque superne
  316. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  317. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  318. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  319. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  320. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  321. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  322. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  323. distinet aequato caelum discrimine metas
  324. propter signiferi posituram totius orbis,
  325. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  326. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  327. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  328. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  329. aut quia crassior est certis in partibus ,
  330. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  331. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  332. propterea noctes hiberno tempore longae
  333. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  334. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  335. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  336. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  337. propterea fit uti videantur dicere verum.
  338. Luna potest solis radiis percussa nitere
  339. inque dies magis id lumen convertere nobis
  340. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  341. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  342. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  343. inde minutatim retro quasi condere lumen
  344. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  345. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  346. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  347. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  348. est etiam quare proprio cum lumine possit
  349. volvier et varias splendoris reddere formas;
  350. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  351. labitur omnimodis occursans officiensque,
  352. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  353. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  354. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  355. versandoque globum variantis edere formas,
  356. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  357. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  358. inde minutatim retro contorquet et aufert
  359. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  360. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  361. astrologorum artem contra convincere tendit,
  362. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  363. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  364. denique cur nequeat semper nova luna creari
  365. ordine formarum certo certisque figuris
  366. inque dies privos aborisci quaeque creata
  367. atque alia illius reparari in parte locoque,
  368. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  369. ordine cum videas tam certo multa creari.
  370. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  371. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  372. Flora quibus mater praespargens ante viai
  373. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  374. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  375. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  376. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  377. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  378. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  379. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  380. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  381. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  382. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  383. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  384. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  385. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  386. nam cur luna queat terram secludere solis
  387. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  388. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  389. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  390. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  391. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  392. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  393. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  394. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  395. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  396. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  397. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  398. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  399. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  400. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  401. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  402. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  403. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  404. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  405. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  406. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  407. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  408. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  409. quove modo possent offecto lumine obire
  410. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  411. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  412. omnia convisunt clara loca candida luce,
  413. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  414. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  415. tollere et incertis crerint committere ventis.
  416. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  417. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  418. florida fulserunt viridanti prata colore,
  419. arboribusque datumst variis exinde per auras
  420. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  421. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  422. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  423. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  424. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  425. multa modis multis varia ratione coorta.
  426. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  427. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  428. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  429. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  430. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  431. imbribus et calido solis concreta vapore;
  432. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  433. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  434. principio genus alituum variaeque volucres
  435. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  436. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  437. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  438. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  439. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  440. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  441. crescebant uteri terram radicibus apti;
  442. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  443. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  444. convertebat ibi natura foramina terrae
  445. et sucum venis cogebat fundere apertis
  446. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  447. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  448. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  449. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  450. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  451. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  452. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  453. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  454. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  455. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  456. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  457. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  458. simul volucres variantibus formis.
  459. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  460. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  461. mutat enim mundi naturam totius aetas
  462. ex alioque alius status excipere omnia debet
  463. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  464. omnia commutat natura et vertere cogit.
  465. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  466. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  467. sic igitur mundi naturam totius aetas
  468. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  469. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  470. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  471. conatast mira facie membrisque coorta,
  472. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  473. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  474. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  475. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  476. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  477. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  478. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  479. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  480. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  481. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  482. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  483. ut propagando possint procudere saecla;
  484. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  485. semina qua possint membris manare remissis,
  486. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  487. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  488. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  489. nec potuisse propagando procudere prolem.
  490. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  491. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  492. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  493. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  494. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  495. principio genus acre leonum saevaque saecla
  496. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  497. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  498. et genus omne quod est veterino semine partum
  499. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  500. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  501. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  502. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  503. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  504. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  505. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  506. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  507. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  508. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  509. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  510. donec ad interitum genus id natura redegit.
  511. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  512. esse queunt duplici natura et corpore bino
  513. ex alienigenis membris compacta, potestas
  514. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  515. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  516. principio circum tribus actis impiger annis
  517. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  518. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  519. post ubi equum validae vires aetate senecta
  520. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  521. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  522. officit et molli vestit lanugine malas;
  523. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  524. confieri credas Centauros posse neque esse,
  525. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  526. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  527. inter se quorum discordia membra videmus;
  528. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  529. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  530. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  531. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  532. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  533. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  534. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  535. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  536. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  537. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  538. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  539. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  540. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  541. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  542. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  543. multa licet simili ratione effutiat ore,
  544. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  545. fluxisse et gemmis florere arbusta
  546. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  547. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  548. et manibus totum circum se vertere caelum.
  549. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  550. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  551. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  552. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  553. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  554. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  555. non tamen inter se possunt complexa creari,
  556. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  557. foedere naturae certo discrimina servant.
  558. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  559. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  560. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  561. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  562. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  563. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  564. multaque per caelum solis volventia lustra
  565. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  566. nec robustus erat curvi moderator aratri
  567. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  568. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  569. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  570. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  571. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  572. glandiferas inter curabant corpora quercus
  573. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  574. arbita puniceo fieri matura colore,
  575. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  576. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  577. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  578. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  579. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  580. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  581. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  582. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  583. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  584. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  585. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  586. necdum res igni scibant tractare neque uti
  587. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  588. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  589. et frutices inter condebant squalida membra
  590. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  591. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  592. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  593. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  594. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.