De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  2. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  3. multaque per caelum solis volventia lustra
  4. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  5. nec robustus erat curvi moderator aratri
  6. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  7. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  8. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  9. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  10. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  11. glandiferas inter curabant corpora quercus
  12. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  13. arbita puniceo fieri matura colore,
  14. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  15. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  16. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  17. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  18. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  19. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  20. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  21. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  22. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  23. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  24. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  25. necdum res igni scibant tractare neque uti
  26. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  27. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  28. et frutices inter condebant squalida membra
  29. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  30. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  31. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  32. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  33. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  34. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  35. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  36. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  37. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  38. et manuum mira freti virtute pedumque
  39. consectabantur silvestria saecla ferarum
  40. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  41. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  42. saetigerisque pares subus silvestria membra
  43. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  44. circum se foliis ac frondibus involventes.
  45. nec plangore diem magno solemque per agros
  46. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  47. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  48. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  49. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  50. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  51. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  52. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  53. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  54. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  55. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  56. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  57. spumigeri suis adventu validique leonis
  58. atque intempesta cedebant nocte paventes
  59. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  60. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  61. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  62. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  63. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  64. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  65. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  66. at quos effugium servarat corpore adeso,
  67. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  68. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  69. donique eos vita privarant vermina saeva
  70. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  71. at non multa virum sub signis milia ducta
  72. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  73. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  74. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  75. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  76. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  77. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  78. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  79. tum penuria deinde cibi languentia leto
  80. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  81. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  82. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  83. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  84. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  85. ---
  86. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  87. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  88. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  89. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  90. et Venus inminuit viris puerique parentum
  91. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  92. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  93. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  94. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  95. vocibus et gestu cum balbe significarent
  96. imbecillorum esse aequum misererier omnis.