De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  2. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  3. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  4. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  5. At varios linguae sonitus natura subegit
  6. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  7. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  8. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  9. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  10. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  11. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  12. illis iratus petit atque infestus inurget.
  13. at catuli pantherarum scymnique leonum
  14. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  15. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  16. alituum porro genus alis omne videmus
  17. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  18. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  19. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  20. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  21. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  22. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  23. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  24. inter se fuerant, unde insita notities est
  25. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  26. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  27. cogere item pluris unus victosque domare
  28. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  29. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  30. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  31. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  32. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  33. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  34. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  35. pro vario sensu varia res voce notaret?
  36. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  37. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  38. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  39. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  40. inritata canum cum primum magna Molossum
  41. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  42. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  43. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  44. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  45. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  46. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  47. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  48. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  49. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  50. denique non hinnitus item differre videtur,
  51. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  52. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  53. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  54. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  55. postremo genus alituum variaeque volucres,
  56. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  57. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  58. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  59. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  60. et partim mutant cum tempestatibus una
  61. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  62. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  63. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  64. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  65. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  66. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  67. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  68. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  69. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  70. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  71. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  72. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  73. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  74. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  75. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  76. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  77. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  78. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  79. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  80. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  81. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  82. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  83. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  84. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  85. condere coeperunt urbis arcemque locare
  86. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  87. et pecudes et agros divisere atque dedere
  88. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  89. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  90. posterius res inventast aurumque repertum,
  91. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  92. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  93. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  94. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  95. divitiae grandes homini sunt vivere parce