De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic igitur mundi naturam totius aetas
  2. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  3. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  4. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  5. conatast mira facie membrisque coorta,
  6. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  7. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  8. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  9. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  10. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  11. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  12. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  13. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  14. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  15. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  16. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  17. ut propagando possint procudere saecla;
  18. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  19. semina qua possint membris manare remissis,
  20. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  21. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  22. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  23. nec potuisse propagando procudere prolem.
  24. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  25. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  26. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  27. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  28. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  29. principio genus acre leonum saevaque saecla
  30. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  31. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  32. et genus omne quod est veterino semine partum
  33. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  34. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  35. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  36. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  37. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  38. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  39. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  40. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  41. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  42. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  43. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  44. donec ad interitum genus id natura redegit.
  45. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  46. esse queunt duplici natura et corpore bino
  47. ex alienigenis membris compacta, potestas
  48. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  49. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  50. principio circum tribus actis impiger annis
  51. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  52. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  53. post ubi equum validae vires aetate senecta
  54. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  55. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  56. officit et molli vestit lanugine malas;
  57. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  58. confieri credas Centauros posse neque esse,
  59. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  60. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  61. inter se quorum discordia membra videmus;
  62. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  63. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  64. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  65. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  66. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  67. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  68. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  69. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  70. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  71. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  72. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  73. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  74. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  75. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  76. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  77. multa licet simili ratione effutiat ore,
  78. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  79. fluxisse et gemmis florere arbusta
  80. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  81. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  82. et manibus totum circum se vertere caelum.
  83. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  84. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  85. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  86. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  87. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  88. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  89. non tamen inter se possunt complexa creari,
  90. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  91. foedere naturae certo discrimina servant.
  92. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  93. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  94. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  95. fundatum, validis aptum per viscera nervis,