De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. foedere naturae certo discrimina servant.
  2. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  3. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  4. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  5. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  6. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  7. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  8. multaque per caelum solis volventia lustra
  9. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  10. nec robustus erat curvi moderator aratri
  11. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  12. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  13. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  14. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  15. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  16. glandiferas inter curabant corpora quercus
  17. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  18. arbita puniceo fieri matura colore,
  19. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  20. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  21. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  22. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  23. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  24. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  25. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  26. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  27. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  28. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  29. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  30. necdum res igni scibant tractare neque uti
  31. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  32. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  33. et frutices inter condebant squalida membra
  34. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  35. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  36. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  37. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  38. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  39. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  40. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  41. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  42. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  43. et manuum mira freti virtute pedumque
  44. consectabantur silvestria saecla ferarum
  45. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  46. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  47. saetigerisque pares subus silvestria membra
  48. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  49. circum se foliis ac frondibus involventes.
  50. nec plangore diem magno solemque per agros
  51. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  52. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  53. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  54. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  55. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  56. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  57. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  58. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  59. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  60. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  61. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  62. spumigeri suis adventu validique leonis
  63. atque intempesta cedebant nocte paventes
  64. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  65. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  66. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  67. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  68. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  69. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  70. viva videns vivo sepeliri viscera busto.