De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  2. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  3. nec potuisse propagando procudere prolem.
  4. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  5. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  6. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  7. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  8. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  9. principio genus acre leonum saevaque saecla
  10. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  11. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  12. et genus omne quod est veterino semine partum
  13. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  14. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  15. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  16. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  17. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  18. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  19. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  20. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  21. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  22. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  23. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  24. donec ad interitum genus id natura redegit.
  25. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  26. esse queunt duplici natura et corpore bino
  27. ex alienigenis membris compacta, potestas
  28. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  29. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  30. principio circum tribus actis impiger annis
  31. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  32. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  33. post ubi equum validae vires aetate senecta
  34. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  35. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  36. officit et molli vestit lanugine malas;
  37. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  38. confieri credas Centauros posse neque esse,
  39. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  40. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  41. inter se quorum discordia membra videmus;
  42. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  43. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  44. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  45. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  46. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  47. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  48. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  49. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  50. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  51. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  52. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  53. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  54. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  55. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  56. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  57. multa licet simili ratione effutiat ore,
  58. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  59. fluxisse et gemmis florere arbusta
  60. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  61. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  62. et manibus totum circum se vertere caelum.
  63. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  64. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  65. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  66. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  67. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  68. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  69. non tamen inter se possunt complexa creari,
  70. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes