De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  2. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  3. non tamen inter se possunt complexa creari,
  4. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  5. foedere naturae certo discrimina servant.
  6. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  7. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  8. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  9. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  10. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  11. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  12. multaque per caelum solis volventia lustra
  13. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  14. nec robustus erat curvi moderator aratri
  15. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  16. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  17. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  18. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  19. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  20. glandiferas inter curabant corpora quercus
  21. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  22. arbita puniceo fieri matura colore,
  23. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  24. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  25. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  26. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  27. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  28. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  29. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  30. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  31. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  32. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  33. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  34. necdum res igni scibant tractare neque uti
  35. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  36. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  37. et frutices inter condebant squalida membra
  38. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  39. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  40. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  41. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  42. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  43. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  44. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  45. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  46. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  47. et manuum mira freti virtute pedumque
  48. consectabantur silvestria saecla ferarum
  49. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  50. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  51. saetigerisque pares subus silvestria membra
  52. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  53. circum se foliis ac frondibus involventes.
  54. nec plangore diem magno solemque per agros
  55. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  56. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  57. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  58. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  59. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  60. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  61. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  62. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  63. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  64. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  65. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  66. spumigeri suis adventu validique leonis
  67. atque intempesta cedebant nocte paventes
  68. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  69. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  70. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  71. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  72. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  73. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  74. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  75. at quos effugium servarat corpore adeso,
  76. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  77. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  78. donique eos vita privarant vermina saeva
  79. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  80. at non multa virum sub signis milia ducta
  81. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  82. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  83. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  84. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  85. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  86. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  87. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  88. tum penuria deinde cibi languentia leto
  89. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  90. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  91. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  92. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  93. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  94. ---
  95. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  96. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  97. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  98. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  99. et Venus inminuit viris puerique parentum
  100. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  101. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  102. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  103. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  104. vocibus et gestu cum balbe significarent
  105. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  106. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  107. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  108. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  109. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  110. At varios linguae sonitus natura subegit
  111. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  112. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  113. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  114. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  115. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  116. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  117. illis iratus petit atque infestus inurget.
  118. at catuli pantherarum scymnique leonum
  119. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  120. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  121. alituum porro genus alis omne videmus
  122. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  123. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  124. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  125. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  126. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  127. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  128. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  129. inter se fuerant, unde insita notities est
  130. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  131. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  132. cogere item pluris unus victosque domare
  133. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  134. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  135. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  136. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  137. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  138. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  139. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  140. pro vario sensu varia res voce notaret?
  141. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  142. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  143. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  144. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  145. inritata canum cum primum magna Molossum
  146. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  147. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  148. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  149. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  150. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  151. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  152. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  153. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum