De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  2. denique non hinnitus item differre videtur,
  3. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  4. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  5. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  6. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  7. postremo genus alituum variaeque volucres,
  8. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  9. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  10. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  11. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  12. et partim mutant cum tempestatibus una
  13. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  14. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  15. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  16. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  17. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  18. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  19. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  20. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  21. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  22. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  23. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  24. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  25. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  26. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  27. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  28. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  29. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  30. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  31. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  32. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  33. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  34. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  35. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  36. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  37. condere coeperunt urbis arcemque locare
  38. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  39. et pecudes et agros divisere atque dedere
  40. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  41. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  42. posterius res inventast aurumque repertum,
  43. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  44. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  45. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  46. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  47. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  48. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  49. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  50. ut fundamento stabili fortuna maneret
  51. et placidam possent opulenti degere vitam,
  52. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  53. certantes iter infestum fecere viai,
  54. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  55. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  56. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  57. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  58. ut satius multo iam sit parere quietum
  59. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  60. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  61. angustum per iter luctantes ambitionis;
  62. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  63. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  64. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  65. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  66. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  67. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  68. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  69. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  70. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  71. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  72. inde magistratum partim docuere creare
  73. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  74. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  75. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  76. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  77. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  78. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  79. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  80. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  81. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  82. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  83. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  84. qui violat factis communia foedera pacis.
  85. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  86. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  87. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  88. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  89. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  90. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  91. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  92. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  93. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  94. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  95. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  96. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  97. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  98. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  99. egregias animo facies vigilante videbant
  100. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  101. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  102. membra movere videbantur vocesque superbas
  103. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  104. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  105. subpeditabatur facies et forma manebat,
  106. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  107. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  108. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  109. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  110. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  111. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  112. praeterea caeli rationes ordine certo
  113. et varia annorum cernebant tempora verti
  114. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  115. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  116. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  117. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  118. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  119. luna dies et nox et noctis signa severa
  120. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  121. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  122. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  123. O genus infelix humanum, talia divis
  124. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  125. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  126. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  127. nec pietas ullast velatum saepe videri
  128. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  129. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  130. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  131. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  132. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  133. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  134. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  135. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  136. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  137. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  138. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  139. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  140. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  141. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  142. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  143. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  144. an divinitus aeterna donata salute
  145. perpetuo possint aevi labentia tractu
  146. inmensi validas aevi contemnere viris.
  147. praeterea cui non animus formidine divum
  148. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  149. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  150. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  151. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  152. corripiunt divum percussi membra timore,