De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  2. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  3. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  4. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  5. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  6. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  7. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  8. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  9. quove modo possent offecto lumine obire
  10. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  11. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  12. omnia convisunt clara loca candida luce,
  13. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  14. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  15. tollere et incertis crerint committere ventis.
  16. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  17. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  18. florida fulserunt viridanti prata colore,
  19. arboribusque datumst variis exinde per auras
  20. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  21. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  22. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  23. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  24. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  25. multa modis multis varia ratione coorta.
  26. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  27. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  28. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  29. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  30. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  31. imbribus et calido solis concreta vapore;
  32. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  33. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  34. principio genus alituum variaeque volucres
  35. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  36. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  37. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  38. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  39. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  40. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  41. crescebant uteri terram radicibus apti;
  42. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  43. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  44. convertebat ibi natura foramina terrae
  45. et sucum venis cogebat fundere apertis
  46. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  47. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  48. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  49. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  50. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  51. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  52. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  53. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  54. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  55. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  56. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  57. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  58. simul volucres variantibus formis.
  59. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  60. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  61. mutat enim mundi naturam totius aetas
  62. ex alioque alius status excipere omnia debet
  63. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  64. omnia commutat natura et vertere cogit.
  65. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  66. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  67. sic igitur mundi naturam totius aetas
  68. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  69. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  70. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  71. conatast mira facie membrisque coorta,
  72. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  73. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  74. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  75. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  76. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  77. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  78. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  79. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  80. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  81. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  82. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  83. ut propagando possint procudere saecla;
  84. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  85. semina qua possint membris manare remissis,
  86. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  87. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  88. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  89. nec potuisse propagando procudere prolem.
  90. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  91. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  92. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  93. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  94. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  95. principio genus acre leonum saevaque saecla
  96. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  97. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  98. et genus omne quod est veterino semine partum
  99. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  100. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  101. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  102. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  103. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  104. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  105. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  106. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  107. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  108. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  109. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  110. donec ad interitum genus id natura redegit.
  111. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  112. esse queunt duplici natura et corpore bino
  113. ex alienigenis membris compacta, potestas
  114. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  115. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  116. principio circum tribus actis impiger annis
  117. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  118. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  119. post ubi equum validae vires aetate senecta
  120. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  121. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  122. officit et molli vestit lanugine malas;
  123. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  124. confieri credas Centauros posse neque esse,
  125. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  126. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  127. inter se quorum discordia membra videmus;
  128. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  129. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  130. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  131. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  132. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  133. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  134. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  135. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  136. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  137. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  138. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  139. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  140. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  141. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  142. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  143. multa licet simili ratione effutiat ore,
  144. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  145. fluxisse et gemmis florere arbusta
  146. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  147. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  148. et manibus totum circum se vertere caelum.
  149. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  150. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  151. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  152. inter se pecudes compactaque membra animantum,