De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa licet simili ratione effutiat ore,
  2. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  3. fluxisse et gemmis florere arbusta
  4. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  5. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  6. et manibus totum circum se vertere caelum.
  7. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  8. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  9. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  10. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  11. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  12. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  13. non tamen inter se possunt complexa creari,
  14. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  15. foedere naturae certo discrimina servant.
  16. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  17. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  18. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  19. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  20. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  21. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  22. multaque per caelum solis volventia lustra
  23. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  24. nec robustus erat curvi moderator aratri
  25. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  26. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  27. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  28. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  29. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  30. glandiferas inter curabant corpora quercus
  31. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  32. arbita puniceo fieri matura colore,
  33. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  34. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  35. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  36. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  37. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  38. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  39. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  40. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  41. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  42. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  43. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  44. necdum res igni scibant tractare neque uti
  45. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  46. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  47. et frutices inter condebant squalida membra
  48. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  49. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  50. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  51. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  52. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  53. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  54. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  55. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  56. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  57. et manuum mira freti virtute pedumque
  58. consectabantur silvestria saecla ferarum
  59. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  60. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  61. saetigerisque pares subus silvestria membra
  62. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  63. circum se foliis ac frondibus involventes.
  64. nec plangore diem magno solemque per agros
  65. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  66. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  67. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  68. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  69. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  70. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  71. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  72. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  73. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  74. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  75. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  76. spumigeri suis adventu validique leonis
  77. atque intempesta cedebant nocte paventes
  78. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  79. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  80. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  81. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  82. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  83. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  84. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  85. at quos effugium servarat corpore adeso,
  86. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  87. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  88. donique eos vita privarant vermina saeva
  89. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  90. at non multa virum sub signis milia ducta
  91. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  92. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  93. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  94. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  95. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  96. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  97. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  98. tum penuria deinde cibi languentia leto
  99. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  100. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  101. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  102. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  103. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  104. ---
  105. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  106. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  107. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  108. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  109. et Venus inminuit viris puerique parentum
  110. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  111. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  112. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  113. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  114. vocibus et gestu cum balbe significarent
  115. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  116. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  117. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  118. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  119. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  120. At varios linguae sonitus natura subegit
  121. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  122. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  123. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  124. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  125. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  126. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  127. illis iratus petit atque infestus inurget.
  128. at catuli pantherarum scymnique leonum
  129. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  130. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  131. alituum porro genus alis omne videmus
  132. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.