De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia convisunt clara loca candida luce,
  2. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  3. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  4. tollere et incertis crerint committere ventis.
  5. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  6. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  7. florida fulserunt viridanti prata colore,
  8. arboribusque datumst variis exinde per auras
  9. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  10. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  11. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  12. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  13. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  14. multa modis multis varia ratione coorta.
  15. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  16. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  17. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  18. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  19. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  20. imbribus et calido solis concreta vapore;
  21. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  22. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  23. principio genus alituum variaeque volucres
  24. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  25. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  26. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  27. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  28. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  29. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  30. crescebant uteri terram radicibus apti;
  31. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  32. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  33. convertebat ibi natura foramina terrae
  34. et sucum venis cogebat fundere apertis
  35. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  36. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  37. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  38. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  39. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  40. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  41. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  42. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  43. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  44. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  45. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  46. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  47. simul volucres variantibus formis.
  48. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  49. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  50. mutat enim mundi naturam totius aetas
  51. ex alioque alius status excipere omnia debet
  52. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  53. omnia commutat natura et vertere cogit.
  54. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  55. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  56. sic igitur mundi naturam totius aetas
  57. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  58. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  59. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  60. conatast mira facie membrisque coorta,
  61. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  62. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  63. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  64. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  65. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  66. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  67. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  68. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  69. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  70. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  71. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  72. ut propagando possint procudere saecla;
  73. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  74. semina qua possint membris manare remissis,
  75. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  76. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  77. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  78. nec potuisse propagando procudere prolem.
  79. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  80. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  81. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  82. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  83. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  84. principio genus acre leonum saevaque saecla
  85. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  86. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  87. et genus omne quod est veterino semine partum
  88. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  89. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  90. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  91. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  92. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  93. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  94. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  95. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  96. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  97. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  98. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  99. donec ad interitum genus id natura redegit.
  100. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  101. esse queunt duplici natura et corpore bino
  102. ex alienigenis membris compacta, potestas
  103. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  104. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  105. principio circum tribus actis impiger annis
  106. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  107. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  108. post ubi equum validae vires aetate senecta
  109. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  110. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  111. officit et molli vestit lanugine malas;
  112. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  113. confieri credas Centauros posse neque esse,
  114. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  115. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  116. inter se quorum discordia membra videmus;
  117. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  118. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  119. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  120. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  121. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  122. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  123. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  124. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  125. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  126. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  127. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  128. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  129. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  130. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  131. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,