De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  2. florida fulserunt viridanti prata colore,
  3. arboribusque datumst variis exinde per auras
  4. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  5. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  6. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  7. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  8. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  9. multa modis multis varia ratione coorta.
  10. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  11. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  12. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  13. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  14. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  15. imbribus et calido solis concreta vapore;
  16. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  17. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  18. principio genus alituum variaeque volucres
  19. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  20. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  21. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  22. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  23. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  24. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  25. crescebant uteri terram radicibus apti;
  26. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  27. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  28. convertebat ibi natura foramina terrae
  29. et sucum venis cogebat fundere apertis
  30. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  31. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  32. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  33. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  34. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  35. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  36. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  37. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  38. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  39. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  40. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  41. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  42. simul volucres variantibus formis.
  43. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  44. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  45. mutat enim mundi naturam totius aetas
  46. ex alioque alius status excipere omnia debet
  47. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  48. omnia commutat natura et vertere cogit.
  49. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  50. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  51. sic igitur mundi naturam totius aetas
  52. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  53. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  54. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  55. conatast mira facie membrisque coorta,
  56. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  57. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  58. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  59. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  60. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  61. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  62. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  63. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  64. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  65. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  66. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  67. ut propagando possint procudere saecla;
  68. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  69. semina qua possint membris manare remissis,
  70. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,