De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  2. principio genus alituum variaeque volucres
  3. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  4. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  5. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  6. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  7. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  8. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  9. crescebant uteri terram radicibus apti;
  10. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  11. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  12. convertebat ibi natura foramina terrae
  13. et sucum venis cogebat fundere apertis
  14. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  15. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  16. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  17. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  18. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  19. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  20. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  21. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  22. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  23. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  24. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  25. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  26. simul volucres variantibus formis.
  27. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  28. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  29. mutat enim mundi naturam totius aetas
  30. ex alioque alius status excipere omnia debet
  31. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  32. omnia commutat natura et vertere cogit.
  33. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  34. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  35. sic igitur mundi naturam totius aetas
  36. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  37. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  38. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  39. conatast mira facie membrisque coorta,
  40. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  41. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  42. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  43. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  44. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  45. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  46. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  47. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  48. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  49. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  50. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  51. ut propagando possint procudere saecla;
  52. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  53. semina qua possint membris manare remissis,
  54. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  55. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  56. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  57. nec potuisse propagando procudere prolem.
  58. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  59. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  60. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  61. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  62. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  63. principio genus acre leonum saevaque saecla
  64. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  65. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  66. et genus omne quod est veterino semine partum
  67. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  68. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  69. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  70. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  71. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  72. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  73. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  74. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  75. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  76. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  77. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  78. donec ad interitum genus id natura redegit.
  79. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  80. esse queunt duplici natura et corpore bino
  81. ex alienigenis membris compacta, potestas
  82. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  83. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  84. principio circum tribus actis impiger annis
  85. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  86. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  87. post ubi equum validae vires aetate senecta
  88. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  89. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  90. officit et molli vestit lanugine malas;
  91. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  92. confieri credas Centauros posse neque esse,
  93. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  94. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  95. inter se quorum discordia membra videmus;
  96. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  97. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  98. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  99. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  100. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  101. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  102. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  103. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  104. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  105. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  106. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  107. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  108. quare etiam tellure nova caeloque recenti